PANTAPOLA

PANTAPOLA
PANTAPOLA
ex Graeco Πανταπώλης, est πάντα πωλῶν, ut
ait Pollux l. 7. c. 3. de cuiusmodi hominibus exstat Novella Valentiniani, Urbis Romae, quam merito caput nostri veneramur Imperii, in tantum nos cura non deserit, ut quieti eius atque abundantiae modis omnibus consulamus Graecos. Itaque negotiatores (quos Pantapolas dicunt) in quibus manifestum est maximam inesse magnitudinem, magnamque in edendis vendendisque mercibus diligentiam, ulterius non patimur Sacrae Urbis habitatione secludi, licet eos dissensio et maxime invidia Tabernariorum, quam venerabilis Romae utilitas, a negotiatione submoverit. Itaque hôc edictô singuli universique cognoscant, Pantapolis ad urbem Romam redeundi negotiandique licentiam restitutam, ut curâ pervigili ubertas populo ministretur. Ad quam vide quae erudite commentatur Sam. Petitus Commentar. In LL. Atticas l. 5. tit. 5. ut et hîc passim, inter alia et infra voce Rhoppola, it. Seplasiarius, Species.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MERCATURA — inventum Poenorum est, si Plinio credimus l. 7. c. 6. Mercurii, fi Diodorum audimus l. 6. quem proin cum sacellos seu marsupio, a zona pendulo, pictum et a Mercatoribus Idibus Maiis Romae sollenniter cultum: quemadmodum et apud Cretenses… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”